Hľadaný výraz: Gn 11,10-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium; 11 vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias. 12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala. 13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. 14 Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber. 15 Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. 16 Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg. 17 Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias. 18 Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu. 19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias. 20 Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch. 21 Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias. 22 Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor. 23 Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias. 24 Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare. 25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias. 26 Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.

1

mail   print   facebook   twitter